monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 31 > csg248.123 > csg250.236 > sectio 49 > sectio 32 > csg75.831 > csg248.141 > sectio 19 > sectio 15 > Samuelis I, 21 > sectio 23 > bavPal.lat.1449.192 > sectio 18 > sectio 1 > sectio 46 > bnf6795.39 > 75 > csg250.284 > sectio > bnf7296.66 > csg251.90 > bmoMS296.54 > sectio 11 > sectio 1 > sectio 26 > sectio > sectio 61 > bnf14764.9 > sluMscr.Dresd.A.145.b.188 > sectio 150 > sectio 37

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 1, 37
Quod autem ex se reddit splendorem valde terribilem scilicet lapidei, chalybei et ignei coloris, hoc est quod divina potestas ex se demonstrat duram virtutem in magna severitate contra dissimulatam et impoenitentem ac impunitam iniquitatem, formidabilem, et velut chalybeum; quia Deus est perspicua iustitia quae non habet ullam iniustitiam cedentis mollitiei, (tanquam pulvis, ut dicitur, iniustum est quod Deo non placet) sed ipse est illa iustitia quae quasi chalybe confirmavit omnem aliam iustitiam quae multo fragilior est iustitia eius quam ferrum chalybi cedit, et etiam quasi igneum; quia ipse est iudicialis ignis comburens peccatum ob omnem iniustitiam quae se nunquam convertere voluit ad illum quaerens eius misericordiam.